PAUPERES

PAUPERES
PAUPERES
τὴν πόλιν καταιχύνουσι, civitatem dehonestant, Isocrates Areopag. unde apud Israelitas noluit Deus egentem esse ullum, Per te non debet esse egens, cum omnino benedicturus sit tibi Iehova in illa terra, quam etc. Deuter. c. 15. v. 4. Quare et Athenienses civium suorum inopiae subventuri instituerunt, ut quaelibet Ἑταιρία seu Societas Collegiumque arcam quandam haberet, in quam, Pauperibus sublevandis ac redimendis captivis, sodalium quisque ἔρανον εἰσφέρειν singulis menlibus teneretu; quâ occasione Plautus Curcul. Actu 5. sc. 3. v. 7. dixit, Eranum amici contulerunt: Hinc, stipem conferebant. Ἐρανιςταὶ et ἐράνων πληρωταὶ dicti; quemadmodum ipsam hanc collationem συλλέγειν vel κομίξεςθαι τὸν ἔρανον appellavêre, ut discimus ex Aristotele Acroas. l. 2., c. 5. et Δίχαι ἐρανικαὶ Iudicia vocitata sunt, in quibus lites inde ortae deciderentur, Simile quiddam fuiss ἔρανεν παππῶον, ab
Aristide iis, qui contra Medos cum ipso militaverant, assignatum, colligitur ex Aristoph. Lysistrata. Vide Platonem quoque de LL. l. 9. et Plinium, l. 10. apud quem Traianus in Epist. respons. Amisenis (nam et aliae civitates praeter Athenas idem facere solitae sunt) eiusmodi consuetudinem, ut porro continuent, permittit, eo facilius, si tali Collationi etc. Porro singulis Neomeniis, qui opibus pollebant, epulum amplissimum eôdem fine, apud Athenienses, instruebant, quod quia Hecatae sacrum erat, hinc Hecates cena in Proverb. abiit. qua de re vide Aristophanem Pluto, ubi, Poeta Pauperum conditionem hôc nomine commendaturus ait:
———— Παρὰ τῆς Ἑκάτης ἔζεςτι τοῦτο πυθέςθαι,
Εἴτε τὸ πλουτεῖν, εἴτε τὸ πεινῇν βέλτιον.
——— Ab Hecate liocet hoc sciscitari,
Utrum, divitem esse, an esurire, sit melius?
Imo, ut et ludos tales ac spectacula cum reliquis videre ossent, lucar iis ex Aerario attributum esse, legimus. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 6. c. 9. Apud Romanos boni Principe, provinciis bellô aut aliquâ calamitate attritis, consueverunt subvenire, remittendo tributa, onerumque fiscalium indulgentiam concedendo: quod dignum encomiô visum est, in Constantino Augusto, qui Aeduae civitati gravissime afflictae remisit, quod e quinquennio fuerat reliquum. Vide Eumenium Rhetorem Orat. de Schol. instaur. In Theodorico item Rege, qui provinciae Alpium Cottiarum, quod per illam exercitus transierat, tertiae Indictionis tributa laxavit, apud Aur. Cassiodorum l. 4. Ep. 36. Alebantur interdum et e fisco Pauperes, et posteriorum Imperatorum maxime Christianorum temporibus, convocatis generalibus Conciliis, Episcopis eo profecturis viaticum est suppeditatum, ut legere est apud Sulpitium Severum Histor. sacr. l. 2. Apud Hebraeos inprimis variis privilegiis olim instructi leguntur. Unde ex Lege sacra septemplex ius iis competiisse, docent Magistri, de quibus, dictis Munera quae pauperibus danda, ordine pauca. Primum fuit Angulus, ex Levit. c. 19. v. 9. Cum messueritis messem terrae vestrae, non consummabis metendo angulum agri tui. Graeci, οὐ συντελέσετε τὸν ςθερισμὸν ὑμων τοῦ ἀγροῦ σου ἐκθερίσαι, non perficietis messem vestram agri tui metendo. Quae velut dicta non minus de agro frugibus consito, quam de arboribus frugiferis, adeoque de proventu telluris omnimodo annuo, capiunt. Quantitas anguli seu partis frugum sic relinquendarum nullibi in Lege sacra praestituitur: Sed ex scitis Scribarum. pars est minimum sexagesima. II. Gap desc: Hebrew, i. e. Spicilegium, sacris illis, quae sequuntur, nititur verbis, et collectionem (spicarum seu frugum remanentium) seu spicilegium non colliges. Quod ad fruges seu proventus manipulatim falce succidi aut evelli solitos attinere volunt. Ubi si spica unica aut duae inter succidendum, evellendum auf colligendum, extra manipulos aut sub falce deciderent, hâc lege continebantur, non item, si tres simul nedum plures. III. Gap desc: Hebrew seu Racematio, in Lege sacra, sequitur, Et vineam tuam non racemabis. Quod de racemuli dictum volunt, quotquot scil. nec scapulos densiores, nec uvas coniunctiores, naberent. IV. Racemi decidui, qui scil. in vindemia inter colligendum declderent. De quibus, et spicis, aiunt Magistri, si unus seu bini deciderent, eos hac lege contineri, non item si tres simul vel plures coniuncti. V. Quod per oblivionem relinquitur, Deuteron. c. 24. v. 19. Cum messueris messem tuam in agro tuo, et oblitus fueris manipulum in agro, non reverteris, ut tollas illum. Quod etiam ad vindemiam et arborum qualiumcumque fructus, extendunt Magistri. VI. Decima pauperis, desumitur ex Deuteron. c. 14. v. 28. A fine trium annorum seu anni tertii, proferes omnem decimam frugum turaum pro illo anno et repones intra portas tuas, venietque Levites etc. Et peregrinus, pupillus atque vidua, qui sunt intra portas tuas et comedent et saturabuntur. Quod spectare volunt ad tertium et sextum (qui tertius est iteratus) cuiuslibet hebdomadis, iuxta annorum remissionis computum, revertentis. Ita ut Decima prima et secunda annis 1. 2. 4. et 5. solverentur, tertiô vero et sextô nulla decima secunda, sed haec velut vice eius, idque domi, non Hierosolymis, sic solveretur. VII., Eleemesyna. Quo spectat lex illa Deuteron. c. 15. v. 7. Si fuerit in te pauper unus ex fratribus tuis, intra aliquam
portarum tuarum, im terra tua, quam Dominus Deus tuus dat tibi, non obfirmabis cor tuum, neque con abes manum tuam a fratre tuo paupere. Sad aperiendo aperies illi manum tuam et mutuum dabis illi, quod sufficiat pro penuria illius, quâ is laborat. Et quae sequuntur de anno riemissionis, saciunt, ut non mutuum; sed donatum, habendum esset, quod indigenti sic subministrandum. Vide quoque Levitic. c. 25. v. 35. ubi, inter alia, haec habentur; Si attenuatus fuerit fratertuus et mutaverit manus eius iuxta te, etiam sublevabis seu sustentabis eum (quasi advenam et peregrinum, seu) peregrinus item et inquilinus etiam vivat tecum. Quae posteriora verba sic capiunt Magistri, ut non solum Proselytis tam Domicilii, quam Iustitiae, incolatus permissio in Terra sancta sic praestituatur, verum ut etiam utrorumque inopiae levamen, ex eleemosynis, fuerit erogandum: Gentilibus aliis seu qui idololatriae nondum renuntiaverant, exclusis. Legitur autem Hyrcanus primus Xenodochia instituisse, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum, Egesipp. l. 1. c. 1. Hinc de eodem Iosephus, l. 13. Ant. Iud. c. 16. Πρῶτος Ἰουδαίων ζενοτροφεῖν ἤρζατο etc. Interim quemlibet Iudaeum eleemosynam debere dare pauperibus, ex LL. allegatis colligitur: quod si quis det rectaret, senten tiâ forensi coercendus erat in di praestandum, quod Foro placeret, idque non sine plagarum, si non pareret, poena. Si ne sic quidem obsecundaret, e bonis eius, id quod erat praestandum, in pignus Iudices sustulêre. Postea vero eo deventum, ut
quemadmodum non raro inter Christianos, instituerentur qualibet in urbe ac oppido Exactores Eleemosynae, seu eius, quod in pauperum sublevamen erogandum, qui hebdomadatim eô nomine diligentius colligerent erogarentque nummos, alimenta, id genus alia. Locus, in quo repondebantur nummi, Arca vocabatur; in quo alimenta, scutella. Unde evenit, ut dein obligatio non tam pauperes ipsos, quam Exactores hosce immediate spectaret, extra quam ubi quis exactorum munzs rite erogando iuxta facultates suas anteverteret. Collectam eleemosynam erogabant Exactores, etiam de aliorum inopia atque erogationis modo, decernentes. V. g. Qui haberet (vesperâ Sabbathi) duo prandia, ei non licebat ex scutella erogari: Qui haberet quatuordecim, ei non licuit erogari ex arca, non scil. in alimenta. Qui habebat in bonis ducentos Zuzos, licet cum eis non negotiaretur, aut qui haberet quinquagintz Zuzos, et cum iis negotiaretur, is in eis non erat habendus, quibus licuit spicilegiô, frugibus per oblivionem in agro relictis, angulô et decima pauperis gaudere, etc. Ita autem cum Arca et Scutella comparatum erat, ut haec pro vario locorum more aut haberetur, aut omitteretur, illa vero nullibi deesset. Atque ad huiusmodi arcam seu in opum aerarium publicum, respicitur illô Euangelii Matth. c. 19. v. 21. Vende etc. et da pauperious, Et dimidium bonorum meorum do pauperibus, alibi, etc. Iudaeis vero a Gentilibus eleemosynam sumere non licuit palam, nisi ita eveniret, ut neque extremae necessitati subvenire possent eleemosynae a suis subministratae, neque clam posset a Gentili accepere. Unde intelligendum rite, quod de mendicantibus Iudaeis folet controverti. Ios. Scaliger Elench. Trihaeres. c. 28. Veri Iudaei non mendicabant, neque mendicant hodie propter τὸ φιλάλληλον eorum, quod divites non patiuntur tenuiores mendicare aut esurire, et multa praecepta de eleemosynis etiam antiguissima habent. Qua de re plura apud Nicol. Serarium de Rabbinis l. 2. Scrup. 38. et 39.
Ioh. Drusium, Alios. Non quidem mendicabant, instar aliorum, aut tam misere efflagitando victum quaerebant, quoniam ex disciplina avita a lautioribus pauperes, etiam subinde lautius, erant sustentandi. Sed interea mendicabant. Nec mendicabant, aut hodie ex disciplina mendicant. ab aliis, quam a contribulibus rogando, nisi ubi horum eleemosynae non sufficerent. Aliter ab aliis rogare licite potuêre; quod et factum ab illis fuisse, discimus tum ex Iuvenali Sat. 6. tum ex Martiali l. 12. Epigr. 57. v. 11. ubi, ad Sparsum, inter urbis incommoda, recenset frequentiam mendicantium Iudaeorum,
Nec turba cessat entheata Bellonae,
Nec fasciam naufragus loquax trunco,
A matre doctus nec rogare Iudaeus, etc.
Plura vide apud Seldenum de Iure Natur. ac Gent. l. 6. c. 6. locum quod attinet in quo degere soliti, Romae in Circo, in porticibus templorum, aliisque locis publicis, morari solebant, qua de re vide Casaubon. ad Sueton. Iulio c. 39. et Aug. c. 74. aut in cenaculo meritorio habitabant; in quod nisi scalis introire non poterant, Idem ad Domitianum eiusdem Auctoris c. 23. Vide quoque infra Taberna. Iidem apud Christianos, in primitiva Ecclesia ad fores Templorum eleemosynam accipiebant, Actor c. 3. v. 2. quam stationem a Veteribus fuisse iisassignatam, multis docet Chrysostomus Homil. 57. tom. 5. p. 390. qui etiam illos ostiatim mendicare nolui, sed in Ecclesia congregatos voluit ex Patriarcheo sustentari, Anonymus in Vita eius c. 55. Habebant enim Veteres pro pauperibus κοινινὰ τῆς Ἐκκλησίας χρήματα, ???ste eôdem alibi, habebantque commune domicilium ab Ecclesia segregatum, Κελλιον Χριςτοῦ eidem dictum. Vide supra Diaconia, it. Matricula. Quo pertinent et Πτωχικὰ, i. e. reliqua redituum Episcopalium, quae ut superflua mendicis distribuebantur, indigitata Balsamoni ad can. Apostol. 59. et κιαβώτιον, quod Christianorum olim quilibet iuxta lectum haebebat, precibus semper eleemosynam iuncturus, memoratum Chrysostomo Homil. 413. in 1. ad Cor. de quibus vide Cl. Suicerum in ac voce alibique; uti de cava manu, quâ pauperes stipem accipiebant, Casaubon. ad Suelon. Aug. c. 91. de venditis ob paupertatem liberis apud Hebraeos et Christianos, diximus alibi. Vide quoque Seldenum ubi supra, c. 7 Coeterum, ut et alia quaedam aspergam, Romae olim Pauperes, sicut et rei ac qui in luctu erant, pullati fuêre, cum ditiores albati incederent. Unde Paaupertas pulla, Calphurnio;
O utinam nobis non rustica vestis inesset,
Pullaqne Paupertas et adimco fibula morsu:
et discrimen inter cives natum, sequiori saeculô, ut alii Candidati, non qui peterent, ut olim, sed hon estioris ordinis cives: alii Pulati, infima nempe plebs sive vulgus, a vestium colore, dicerentur; in qua signisicatione ista vocabula reperias apud Plin. l. 7. Ep. 17. Quintilianum l. 6. c. 4. alios, non raro. Seneca priores Pexatos, quod pexis h. e. candidis et recentibus Togis uterentur posteriores Coloratos nominare videtur, de Beat. Vit. l. c. 25. Vide infra in voce Pullatus. nec omittendum, antiquitus, sicut divites in domibus suis sepulti fuêre. ita Pauperes post mortem in foveas fuisse abiectos, Varro de Lingua Lat. l. 4. et Festus l. 14. in voce Puticuli. Qua de re vide plura apud Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. ult. et hîc pasim, inprimis voce Eleemosyna; et ubid de Vigintitriumvirali Synedrio, cui idoneam civitatem non fuisse habitam quae arcâ eleemosynaicâ careret, ex Maimonide videbimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Paupĕres — (lat., die Armen), 1) P. de Lugduno, so v.w. Waldenser; 2) P. Christi, Franziscaner u. Karthäuser, s.u. Biblia pauperum …   Pierer's Universal-Lexikon

  • PAUPERES Christi — dicti in Communione Romana primit us Carthusien ses. Guigo Prior Cartusiae secundus Epist. Dedicat. ad librum de Quadripartito exercitio cellae: Reverentissimo Domino et Patri in Christi visceribus dilectissimo B. Priori Pauperum Christi, qui in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAUPERES Minores — vide supra Minores …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAUPERES de Lugduno — vulgo Valdenses dicti sunt, de quibus sic Reinerus contra Valdenses c. 5. Secta Pauperum de Lugduno, qui etiam Leonistae dicuntur, tali modô orta est. Cum cives maiores pariter essent in Lug duno, contigit quendam mori subito cor am ex iis. Unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pauperes commilitones Christi templique Salomonici Hierosalemitanis — Kreuz des Templerordens Der Templerorden (auch die Templer, Tempelritter oder Tempelherren genannt; ca. 1118 ca. 1312) war bei seiner Gründung um 1118 der erste geistliche Ritterorden, der in Folge des Ersten Kreuzzugs entstand. Sein voller Name… …   Deutsch Wikipedia

  • Орден Тамплиеров — Pauperes commilitones Christi Templique Solomonici Орден рыцарей Христа, а так же Орден рыцарей Соломонова Храма Печать ордена Год формирования ок. 1119–1312 Страна Подчинение Папа римский …   Википедия

  • Орден Храма — Pauperes commilitones Christi Templique Solomonici Орден рыцарей Христа, а так же Орден рыцарей Соломонова Храма Печать ордена Год формирования ок. 1119–1312 Страна Подчинение Папа римский …   Википедия

  • Орден тамплиеров — Pauperes commilitones Christi Templique Solomonici Орден рыцарей Христа, а так же Орден рыцарей Соломонова Храма Печать ордена Год формирования ок. 1119–1312 Страна Подчинение Папа римский …   Википедия

  • Рыцари Сионского Храма — Pauperes commilitones Christi Templique Solomonici Орден рыцарей Христа, а так же Орден рыцарей Соломонова Храма Печать ордена Год формирования ок. 1119–1312 Страна Подчинение Папа римский …   Википедия

  • Рыцари Храма — Pauperes commilitones Christi Templique Solomonici Орден рыцарей Христа, а так же Орден рыцарей Соломонова Храма Печать ордена Год формирования ок. 1119–1312 Страна Подчинение Папа римский …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”